Charter Document - 03360128

Charter Document - 03360128


Charter Number: 03360128
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iohannes Dei gratia Wigorn[ensis] ecclesie servus devotus omnibus archidiaconis et decanis suis de Wirecsira et Gloecsira salutem Notum sit omnibus vobis quod nos canonicis de Lanthon episcopali auctoritate et presentis scripti testimonio confirmamus ecclesiam de Bernintona et capellam de Wenrich ad eandem ecclesiam pertinentem similiter et ecclesiam de Minore Berninton que etiam a multis capella de Maiore Bernintona esse perhibetur similiter et ecclesiam de Begendena ex dono Roberti de Candos eisdem concedimus et confirmamus Test Ricardo decano Glouc et Milone fratre eius Godardo Haimone Bosone clericis meis Willelmo cancell[ario] Petro de Wydendona et aliis