Charter Document - 03360116
Charter Number: | 03360116 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Profession of Obedience |
Date: | 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Equitatis lex et ratio suadet ut qui a subditis suis obedientie iura requirit ipse quoque maioribus suis humiliter obedire debeat Ea propter Ego Iohannes ad regimen Wigornensis ecclesie electus et more antecessorum meorum a te venerande pater Teodbalde sancte Cantuariensis ecclesie archiepiscope et totius Britannie primas atque apostolice sedis legate consecrandus antistes sancte Cantuariensi ecclesie et tibi tuisque successoribus canonice substituendis subiectionem canonicam et obedientiam me per omnia exhibiturum promitto et per manum propriam signo cruces confirmo