Charter Document - 03360115
Charter Number: | 03360115 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1140 - 1141 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab Incarnatione Domini MCLX facta est hec conventio et concordia inter Simonem Wigornensem episcopum et Gualerannum comitem Wirecestrie de querelis suis que inter eos prius fuerant Episcopus concessit comiti suum tertium denarium in civitate Wigorna pro theloneo et dampno fossati per xii libras singulis annis reddendas salva omni alia tenura sua quam habet in civitate Concessit etiam ei feudum de Torenduna quod Grimbaldus medicus de eo tenuit eodem servitio quo ipse tenuerat Preter hec concessit ei forestagium maneriorum que in foresta sunt Hec omnia concessit ei ad tenendum de eo in feudum et hominagium eius inde recepit Comes autem concessit episcopo molendinum et piscariam ad pontem civitatis quietas ab omni calumpnia in perpetuum et has villas clamavit ei quietas ab omni forestagio in perpetuum Rippel Cameseiam cum appenditiis suis et Fladeberiam cum gravis que sunt desuper contra Wecumbam et Norwicam sicut via vadit de Wigornia ad Wich a sinistris et Hertleberiam cum appenditiis suis et omnia essarta eatenus facta et culta in feudo ecclesie clamavit ei quieta libere amodo et quiete colenda Si quis autem ulterius presumpserit essartum facere in villis que in foresta sunt emendet illud sicut emendari solebat tempore regis Henrici scilicet ut primum forisfactum essarti per xl solidos emendet si secundo ipsum essartum super prohibitionem coluerit iterum per xl solidos emendet si tercio in misericordia sit de tota substantia sua Concessit etiam ei comes omnia essiamenta sua et hominum suorum in boscho et in plano sicut melius et plenarius habuit tempore regis Henrici Concessit insuper ei in forestis suis accipiendos singulis annis duos cervos in Assumptione Sancte Marie et duos in eiusdem Nativitate et in Natali Domini duas bissas et in Pascha duas Preter hec autem omnem decimationem totius venationis sue concessit ecclesie Ad ultimum clamaverunt se episcopus et comes quietos de omnibus querelis et exactionibus et exactionum debitis que erant inter eos Testibus Roberto episcopo Herefordensi Gisleberto abbate Gloecestrie Rogero abbate Theokesberie Serlone abbate Cirecestrie Warino priore Wigornie Rainaldo priore de Weneloch Bernardo priore de Chenillewurda Roberto priore de Oxineford Turstino archidiacono Eudone Decano Gisleberto de Eboraco Willelmo et Rogero et Ricardo capellanis comitis Gervasio et Pagano et Iohanne capellanis episcopi Roberto comite Legrecestrie Gisleberto comite de Pembroch Rogero comite de Warewich Willelmo de Pinu Radulfo pincerna Matheo de Potereia Iohanne de Lunda Radulfo Harang Roberto filio Willelmi Roberto del Ivet Hunfrido camerario Roberto de Hantona Roberto pes in Curia Willelmo fratre eius Innardo parlario Waltero dapifero de Persora Willelmo dapifero episcopi Osmundo camerario Adam de Cromba Ricardo de braceio Rogero de Lenc St