Charter Document - 03360113

Charter Document - 03360113


Charter Number: 03360113
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Symon Dei gratia Wigornensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis tam modernis quam posteris salutem et benedictionem Notum vobis esse volumus nos pro amore Dei eiusque sanctissime genitricis priori et conventui sancte Marie Wigornensis ecclesie ecclesiam quandam apud Lundoniam ab ipsa Wigornensi ecclesia olim possessam reddidisse et in perpetuam elemosinam concessisse Est autem ecclesia illa sancta Maria apud Strande apellata Quare volumus firmiterque precipimus quatinus predicta Wigornensis ecclesia fratresque ibidem Deo servientes in eterna possessione eandem ecclesiam inconcusse possideant et eadem libertate et quiete qua ego eam hactenus tenui teneant Huius rei testes sunt Gervasius archidiaconus []