Charter Document - 03360112

Charter Document - 03360112


Charter Number: 03360112
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confession
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domino et coepiscopo suo R[oberto] Dei gratia Lundon[ensi] episcopo Symon eadem gratia Wigornensis dictus episcopus salutem et dilectionis affectum Cum essem in extremitate vite mee positus et venisset ad me visitandi gratia dompnus Herefordensis episcopus revocante animo meo excessus quibus in vita mea dominum offendi frequenter de omnibus coram Deo et domino Hereford episcopo priore quoque et archidiacono meo et monacho quodam Gloec Bernardo nomine et Osberto capellano meo confessus sum scilicet quoniam inter alias offensas meas illud potissimum perhorrui quod erga sanctum Wigornensem ecclesiam feci quando ecclesiam de sancta Maria Strande apud Lond dedi minus provide quam oportuit Hugoni fratri Bertramni clerici mea culpa mea culpa mea maxima culpa Iccirco supplico sancte paternitati vestre quatinus pro alleviatione anime mee et amore fraterno sitis in auxilium ut scilicet prefata ecclesia in possessionem sancte Wigornensis ecclesie sicut esse debet reducatur Vale pater