Charter Document - 03360109

Charter Document - 03360109


Charter Number: 03360109
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1149 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi sancte matris ecclesie filii quod ego Symon Dei gratia Wigornensis episcopus cognita antiqua tenura et canonico iure sancte Wigornensis ecclesie reddidi et presentis carte munimine confirmavi eidem Wigornensi ecclesie priori scilicet et monachis ecclesiam Westbirie in perpetuam possessionem cum omnibus pertinentiis suis scilicet cum capella sancte Wareburge supra montem Hembirie sita et capella de Cumbtune quam Bertrannus clericus dirationavit apud Wigorn in generali synodo et cum possessione que fuit Ailwini capellani quam Paganus clericus redemit de Engelberto favore uxoris sue et assensu Symonis heredis sui sicut carta prenominati Pagani testatur et cum acris quas prefatus Engelbertus in die obitus sui ecclesie de Westbiria divisit Ego quoque propria manu mea feci priori et conventui de prefata ecclesia Westbirie et suis appenditiis suprascriptis canonicam investituram Investituram autem istam eo libentius et fiducialius eis feci quo in prefata Westburiensi ecclesia religionem et ordinem monachicum et ibi monachos Wigorn Deo servientes temporibus beatorum patrum Osuualdi et Wlstani episcoporum fuisse cognovi quos et Sampson episcopus postmodum minus provide quam oportuit eliminavit Huius rei testes sunt []