Charter Document - 03360107
| Charter Number: | 03360107 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1144 - 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Symon Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus omnibus sibi succedentibus et universis matris ecclesie filiis salutem et benedictionem Noveritis nos auctoritate et potestate qua fungimur confirmasse priori et monachis sancte Marie Wigornie Burestonam et ecclesiam de Dudrenulla cum capellis et decimis et omnibus ad eam iure pertinentibus sicut Osbertus filius Ricardi eis pro salute anime sue dedit et Hugo filius Osberti post decessum patris concessit et litteris et sigillo suo confirmavit Volumus ergo et pontificali potestate precipimus quatinus supradicti monachi pretaxatas elemosinas quiete et libere et inconcusse possideant Quisquis autem hanc donationem voluerit et monachos ad eam possidendam pro posse suo adiuverit adiuvet eum Deus et eius benedictionibus repleatur Qui vero eos inde inquietaverit procul dubio cum impiis punietur Valete Hiis testibus Gervasio et God[efrido] archidiaconis []
