Charter Document - 03360099

Charter Document - 03360099


Charter Number: 03360099
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1125 - 1149
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Symon Dei gratia Wigornensis episcopus universis universalis matris ecclesie filiis salutem et pontificalem benedictionem Noveritis me petitione voluntate et favore Eudonis decani dedisse et concessisse priori et monachis Wigornensis ecclesie karissimis filiis meis ecclesiam sancti Swithuni que in proprio feudo ipsius decani sita et fundata fuit ecclesiam quoque sancti Martini quam prefatus Eudo decanus de priore et monachis Wigornie tenuit quamque eis die qua habitum religionis accepit liberam et quietam reddidit salva dumtaxat dignitate mea et consuetudinibus episcopalibus Terram quoque que de meo feudo est quam Godwinus aurifaber infra burgum tenuit de predicto decano et decanus de me similiter eis do et petitione decani concedo et confirmo Volo ergo multumque desidero quatinus hec mea istarum ecclesiarum simul et terre donatio et donationis confirmatio omnibus in futurum et seculis et populis rata et inconvulsa permaneat et harum litterarum mearum fulciatur auctoritate et testimonio roboretur Acta est autem ista donatio coram hiis testibus []