Charter Document - 03360098
Charter Number: | 03360098 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1125 - 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Symon Dei gratia episcopus Wigorn[ensis] omnibus successoribus et ministris et fidelibus suis salutem Sciatis me concessisse et in elemosinam dedisse Guarino priori et fratribus Wigorn ecclesie quandam particulam terre apud Bradewassam quam Uhtredus tenuit eisdem videlicet terminis quibus eam domno Edrico monacho ante designaveram ut illam bene et in pace et libere in perpetuum teneant Qui vero hanc eandem terram ipsis fratribus nostris aliquo ingenio subtrahere uel penitus auferre studuerit anathemate perpetuo feriatur nisi congrua satisfactione resipiscat Teste Gervasio et Pagano capellanis episcopi []