Charter Document - 03360092
Charter Number: | 03360092 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1125 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus Simon Dei gratia Wigorn episcopus salutem Concedo et confirmo donationem quam Nicholaus de Pole et Matilda uxor sua et filii eorum Robertus et Radulfus fecerunt Willelmo presbitero de ecclesia sancti de Laseloura libere et quiete et omnia ecclesiastica iura et decimas et cirtscet et cetera predicte ville beneficia Confirmo preterea ipsi et eidem ecclesie xi acras exarcti in Widecumba ex una parte et ex alia parte in eodem nemore iii acras et dimidiam apud Roheiam et pratum Wrangesham quod dederunt in excambio decime molendini et decimam prati de dominio in mullonibus Prohibeo autem sub anathemate ne aliquis hoc donum violare presumat Testes Rogerus de Kinewart Walterus de Billesl et Trus Carenb et Herem de Stona Lucas de Uptona Radulfus de Widlega et multi de parrochia Valete