Charter Document - 03360089

Charter Document - 03360089


Charter Number: 03360089
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1125 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Simon Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus consecravi apud Warewic altare in ecclesia sancti Sepulcri et cimiterium ad sepulturam tantummodo fratrum ibidem Deo in canonico habitu servientium iussu regis Henrici et voluntario assensu Rogeri comitis et canonicorum ecclesie Omnium Sanctorum in cuius parrochia predicta ecclesia fundata est ita quod mater ecclesia Omnium Sanctorum et etiam ecclesia sancte Marie neque in decimis neque in sepulturis neque in oblationibus neque in confessionibus neque in visitationibus infirmorum neque in aliquibus consuetudinariis beneficiis ad predictas matres ecclesias pertinentibus detrimentum aliquod sentiant vel diminutionem In recognitione autem matris ecclesie in cuius parrochia predicta ecclesia sancti Sepulcri fundata est debet dare singulis annis eidem matri ecclesie xxx denarios ad festum Omnium Sanctorum et eidem festivitati Omnium Sanctorum prelatus predicte ecclesie sancti Sepulcri vel aliquis ex sua parte [debet] interesse Quicunque huius conventionis violator extiterit anathema sit