Charter Document - 03360076
Charter Number: | 03360076 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1144 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Symon Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus omnibus episcopatus sui filiis ceterisque ecclesie sancte fidelibus tam presentibus quam futuris omnibus salutem Anno ab incarnatione domini MCXXXVII dedicavi ecclesiam regularium canonicorum extra muros Glouc in honorem Dei et memoriam beate Marie semper virginis Et quia pium semper esse dinoscitur paci et quieti religiosorum providere eadem die qua prefata ecclesia dedicabatur pro Dei et religionis amore et domini Milonis Herefordens comitis pia devotione et petitione concessi eidem ecclesie et capellis ad eam pertinentibus de eodem feodo hanc libertatem ut ab omni servitio et consuetudine que ad episcopum Wygornensem pertinebant sive ad ministros episcopales libera foret deinceps et emunis inperpetuum excepto quod prelatus ipsius ecclesie si episcopus eum summonuerit vel summoneri preceperit veniet ad synodum eius vel ad magnam aliquam causam eius si in villa Glouc vel foris propius tractabitur Teste episcopo Hereford Rotberto Gervasio archidiacono Godefrido archidiacono Rierico priore sancti Dyonisii de Dirhurst Roberto de Cornevilla Pagano de Cornevilla Willelmo de Wint Willelmo cancellario Waltero de Lunem Petro de Wilt Waltero filio Iohannis Radulfo filio Andree Thoma filio Walteri Nicholao filio Willelmi de Metona Roberto de Parisio et Nigello fratre eius et Rogero de Tocheham