Charter Document - 03360064

Charter Document - 03360064


Charter Number: 03360064
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1138 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Simon Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus universis ecclesie filiis salutem Notum facio tam posteris quam presentibus me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam ecclesie de Stan et Bern priori de Kining et canonicis suis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Thisho cum terris et decimis et molendino eidem ecclesie proximo et omnibus aliis pertinentiis sicut Iudikellus capellanus Nicholai de Staford ea melius tenuit Terram quoque quam parrochiani eiusdem ville in elemosinam dederunt eidem ecclesie et posuerunt super altare scilicet l acras terre et x acras prati pro v marcis argenti unde Radulfus prior de Stan eos adquietavit erga Willelmum de Chesneio et Matildi de Staford dedit unam marcam argenti eo quod ipsa hoc in perpetuam elemosinam concessit et super altare manu sua misit Preterea dedit ipsa Matilda ecclesie de Tiesho in elemosinam duas virgatas terre unam pro anima Nicholai viri sui et alteram cum viii acris de dominio suo quando domnus Robertus Hereford episcopus ut ecclesie nostre vicarius fecit cimiterium in curia eiusdem ville et capellam de Herdewic cum tenura sua scilicet l acras ex una parte et totidem ex altera et vi acras in crofta cum prato adiacente sicut divisum est in Westcota etiam unam hidam terre ex dono Hildeberti de Tena de cuius dominio fuit et assensu Roberti de Staford de cuius feodo est liberam et quietam ab omni servitio seculari ecclesiam quoque de Wlfuuard cum capellis terris decimis et omnibus suis pertinentiis in Wageneswttona molendinum quod est proximum ecclesie cum toll et tac et omnibus consuetudinibus et libertatibus sicut Robertus de Staford eis concessit et carta sua confirmavit Hanc confirmationem feci et carta mea consignavi petitione eiusdem Roberti de cuius feodo hec omnia supradicta sunt Si quis vero hanc nostram confirmationem infirmare et violare presumpserit secundo tertiove commonitus si corrigi neglexerit anathemate feriatur donec digna satisfactione absolvi mereatur