Charter Document - 03360062
Charter Number: | 03360062 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1139 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte ecclesie fidelibus Simon Dei gratia Wigorn[ensis] ecclesie minister humilis in Domino salutem Confirmo presenti pagina donationem quam probi homines de Eccleshala donaverunt ecclesie predicti manerii in die qua eam dedicavi Sciendum est autem quod Robertus Corbeceun donavit eidem ecclesie inperpetuum unam virgatam terre cum mansura ubi presbiter qui ecclesie deservire debet domum suum facturus est et Rogerus donavit similiter inperpetuum eidem ecclesie iiii acras terre in campo cum illa parte mansure quam ad opus sacerdotis concessit Wido vero iiii acras similiter et Robertus similiter ii acras Qui autem aliquid inde subtraxerit sive minuere presumpserit anathematis gladio feriatur Preterea volo et firmiter precipio quod prenominata ecclesia de Eccleshala defendat se erga episcopum et ministros suos de consuetudinibus episcopalibus sicut capella quia membrum est et capella matri ecclesie de Saltforda antiquitus subdita Valete Test[ibus] archidiacono Gervasio Gloec Pagano capellano meo Ogero decano