Charter Document - 03360061

Charter Document - 03360061


Charter Number: 03360061
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte ecclesie fidelibus Simon Dei gratia Wigorn[ensis] ecclesie minister humilis in Domino salutem Confirmo presenti pagina donationem quam probi homines de Eccleshala donaverunt ecclesie predicti manerii in die qua eam dedicavi Sciendum est autem quod Robertus Corbuceun et uxor eius donaverunt eidem ecclesie inperpetuum unam virgatam terre cum prato ad tantum terre pertinenti et totam suam partem crofti ab orientali angulo cimiterii usque ad domum que fuit Lefrich et Rogerus donavit eidem ecclesie quatuor acras in campo cum sua parte eiusdem crofti exceptis duabus acris quas Wido erga eum excambiavit ad opus eiusdem ecclesie et cum moro sub crofto Wido vero ex sua parte quatuor acras in campo et dimidiam in prato et Robertus similiter duas acras Hanc donationem simul omnes fecerunt cum decimis suis plenariis eidem ecclesie liberam et quietam ab omni seculari servitio et ego ex mea parte volo et precipio ut libera sit et quieta ab omni episcopali consuetudine Qui autem aliquid inde subtraxerit sive minuere vel perturbare presumpserit anathematis gladio feriatur Testibus Gervasio archidiacono Radulfo priore de Stanes