Charter Document - 03360055
Charter Number: | 03360055 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Charter |
Date: | 1147 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Patri suo et domino Cantuariensi archiepiscopo et totius Anglie primati T Simon Wigornensis ecclesie minister caritatis et obedientie famulatum Quoniam plenum habent firmamentum apostolica auctoritate confirmate donationes iccirco petitione dilecti fratris nostri G abbatis Gloec et fratrum eius ecclesie sancti Petri Gloec cartas inspeximus et de his que in eis continentur veritatis testimonium sullimitati vestre conscribimus quatinus hec et vestra si placet auctoritate confirmetis et de hiis in apostolica presentia non dubitetis Noverit igitur serenitas vestra singula que in presenti carta regis Stephani subscripta sunt tam ipsius quam predecessorum eius catholicorum regum et episcoporum et virorum etiam nobilium donatione ecclesie sancti Petri Gloec concessa esse et eorum cartis simul et sigillis confirmata Valete