Charter Document - 03360054
Charter Number: | 03360054 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Announcement |
Date: | 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dilectis in Cristo fratribus universis sancte matris ecclesie filiis S Wigornensis Dei gratia episcopus perpetuam in Domino salutem Ad pacem ecclesie tutius in aliqua parte muniendam vestre notum facimus diligentie quod controversiam illam que inter dilectos filios nostros monachos scilicet Gloecestrie et canonicos Lantonie de corpore domini Milonis comitis Hereford in presentia nostra nuper exorta est illam biduo actam hoc tandem fine utriusque partis assensu terminavimus Canonici corpus ipsum quod monachi in ecclesia sua humandum esse multis atestantibus asserebant tum parrochiali iure tum gratuita donatione quam ipse comes ecclesie eorum de se fecerat antequam se Lantoniensi concessisset ecclesie illud corpus canonici liberum et quietum nil de iure reclamantes dimiserunt Monachi vero precibus venerabilis fratris nostri Rodberti Herefordensis episcopi et nostris domini etiam Rogeri filii comitis et multorum baronum et militum corpus ipsum in ecclesia Lantoniensi in qua allatum fuerat sepulture tradi concesserunt hac tamen conditione quod ipsi dominum Rodbertum filium comitis et uxorem eius et omnes heredes imperpetuum et dominum castelli Gloecestrie quicumque unquam futurus sit ecclesie beati Petri liberum et quietum absque omni reclamatione concesserunt Ad cuius rei confirmationem ego Simon Wigornensis episcopus dominum Rodbertum filium comitis manu accipiens per manum filii nostri Gileberti abbatis Gloecestrie ipsum et successores eius ecclesie beati Petri attitulavi et ubicumque terrarum obierint in illa ecclesia sepeliendos et humandos episcopali auctoritate constitui Valete