Charter Document - 03360053
Charter Number: | 03360053 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Announcement |
Date: | 1139 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Simon Wigornensis Dei gratia episcopus dilectis sibi in Domino omnibus filiis et parrochianis suis salutem benedictionem et gratiam Quoniam multis et magnis frequenter ocupati negotiis singulorum necessitatibus prout vellemus vacare non possumus ideo dilecto fratri nostro G abbati Gloec[estrie] auctoritate nostra benivola karitate concessimus ut si persona aliqua in episcopatu nostro sibi et ecclesie sue ecclesiam aliquam sive beneficium aliquod ecclesiasticum persone tamen alteri vel ecclesie violentiam vel iniuriam nequaquam inferendo concesserit licet absentes simus quod pia sibi largitione conceditur suscipere non omittat dum tamen archidiaconum nostrum vel si ipsum abesse contigerit decanum nostrum qui partibus illis preerit adeat et per eius manus investituram accipiat Hoc quia vobis notum et illi firmum esse volumus vobis notificare et illi presenti scripto confirmare curavimus Valete