Charter Document - 03360050
Charter Number: | 03360050 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1125 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Symon dei gratia Wygorn[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem gratiam et benedictionem Noverit fraternitas vestra quod ego episcopali auctoritate concessi abbati et conventui sancti Petri Glouc plenum personatum in ecclesia Omnium Sanctorum de Cerneye cum capella sancte Helene de Halgestan et terris et decimis et omnibus rebus ad eas pertinentibus quas ex dono Walterii de Glouc multis iam annis quiete et inconcusse possederant quas etiam Milo filius eius et heres per manum meam in perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni seculari servitio et exactione eisdem concessit et confirmavit salvo iure et dignitate episcopali Hoc quia ratum et inconvulsum in perpetuum manere volo presenti scripto et sigilli mei impressione confirmo Hiis testibus