Charter Document - 03360048
Charter Number: | 03360048 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1126 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Simon Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Noverint omnes me ad presentationem Simonis dispensatoris recepisse Matheum clericum suum ad capellam suam de Uleberga et inde eum impersonasse Cumque Matheus aliquamdiu illam capellam tenuisset petitione ipsius Simonis cimiterium ad opus parrochianorum eiusdem capelle in feodo scilicet abbatis de Evesham in eadem villa residentium benedixitantummodo ibique eos tumulandi autoritate prestiti Et quoniam monachi de Castellione in suo simiterio de Wotton et econtrario monachi de Evesham eos in suo sepeliendos esse dicebant hanc inter eos concordiam feci quod persona capelle de Uleberga ecclesie de Wotton duos solidos annuatim persolveret et sic omnis querela monachorum de Castellione tam erga capellam de Uleberga quam eius parrochianos et eorum obventiones perpetuo sopiretur Quoniam ut ratum permaneat et firmum autoritate episcopali confirmo statuendo ut siquis contra hoc venire presumpserit anathema subiaceat Hiis testibus magistro H de Bordell priore de Stolde Eduardo capellano de Morton Thurstan de Monford Petro de Stoyle et Willelmo filio eius Roberto filio Hodon et Rogero fratre eius et pluribus aliis