Charter Document - 03360026

Charter Document - 03360026


Charter Number: 03360026
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1100 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte et catholice ecclesie fidelibus Sampson Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus salutem et Dei benedictionem Consensu et confirmatione Henrici regis concessi et dedi Thome priori et fratribus et filiis nostris monachis videlicet sancte Marie de Wirec ecclesiam de Wlverunhamtuna cum terris et possessionibus et omnibus rebus ad eam pertinentibus ita liberam et quietam sicut dominus meus Willelmus rex eam mihi concessit et dedit Hanc autem donationem servantes et manutenentes ab omnium retributore mercedem accipiant Si quis vero quod absit eam vel violare vel in aliquo minuere sive etiam ab usibus fratrum quibus eam perpetualiter dedi subtrahere temptaverit timendum erit ei ne districti iudicis gravem sentiat ultionem Teste Ailrico archidiacono Frederico et Ailwino capellanis []