Charter Document - 03360018
| Charter Number: | 03360018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Announcement |
| Date: | 1096 - 1112 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte Marie Wygorn[iensis] ecclesie fidelibus S[amson] Dei gratia Wigorn[iensis] episcopus salutem Notum sit omnibus vobis quod A[elyna] [de] Yvrerio me audiente et concedente concessit monachis et ecclesie sancti Petri de Glouc ecclesiam de Brochthrop liberam et quietam eo tamen tenore quod filius G eam teneat liberam et quietam dum vixerit Et post mortem eius nisi sponte sua eam dimiserit prius redeat in dominatum ecclesie et monachorum
