Charter Document - 03360015
Charter Number: | 03360015 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Patri dilectissimo Anselmo Cantuariensi archiepiscopo Gerardus Eboracensis archiepiscopus et Robertus Cestrensis et Herebertus Noruuicensis et Radulfus Cicestrensis et Sanson Wigornensis episcopi et Willelmus Wintoniensis electus salutem Sustinuimus pacem et ipsa longius recessit quesivimus bona et invaluit turbatio Vie Syon lugent quia eas conculcant incircumcisi Templum meret quia intra sancta sanctorum et ad ipsam aram irruperunt laici Exurge ut olim senex ille Mathathias habes in filiis tuis virtutem Iude strenuitatem Ionathe prudentiam Simonis Hi tecum preliabuntur prelium Domini et si ante nos appositus fueris ad patres tuos de manu tua suscipiemus hereditatem laboris tui Sed iam non est tibi pigritandum Ut quid enim peregrinaris et oves tue sine pastore pereunt Iam apud Deum nulla tibi remanet excusatio te enim non solum subsequi sed et preire si iusseris parati sumus Veni ergo ad nos veni cito vel nos aut ex nobis aliquos ad te venire iube ne dum seiuncti a te sumus in sinistram te partem inclinent eorum consilia qui sua querunt Nos enim iam in hac causa non que nostre sed que Dei sunt querimus