Charter Document - 03360013
Charter Number: | 03360013 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1086 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est confirmatio conventionis facte inter episcopum Wlstanum et Walterum abbatem de Eovesham de xv hidis in Heamtone et iiii in Benincuuyrthe Hoc est quod ipse abbas recognovit teste omni conventu Uuigornensis ecclesie et multis fratribus de Eovesham et Remigio episcopo et Henrico de Fereris et Waltero Giffardo et Adam regis principibus qui venerunt ad inquirendas terras comitatus quod ille xv hide iuste pertinent ad Osuualdeslauue hundredum episcopi et debent cum ipso episcopo censum regis solvere et omnia alia servitia ad regem pertinentia et inde idem requirere ad placitandum et de iiii hidis predictis in Bennincuuyrthe similiter Sed episcopus ibi plus calumniabatur quia reclamabat totam ipsam terram ad suum dominium sed quia ipse abbas hoc humiliter recognovit rogatu ipsorum qui affuerunt ipse episcopus permisit illam terram ipsi abbati et fratribus tali pacto ut ipse abbas faciat inde tam honorabilem recognitionem et servitium sicut ipse ab ipso episcopo et quamdiu requirere poterit Huius conventionis testes sunt prenominati barones regis et alii quorum nomina hic habentur Serlo abbas de Gloecestre Ulf monachus Remigii episcopi Rannulfus monachus eiusdem Alfuuinus monachus de sancto Remigio Ailricus archidiaconus Frithericus clericus Nigellus clericus Remigii episcopi Wlsi presbiter Edric de Hindelep Godric de Piria Ordric niger Alfuuinus filius Brihtmer