Charter Document - 03360008
| Charter Number: | 03360008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1089 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Tiberius A XIII (f187r) |
Charter:
+ Ego Wulstanus gratia Dei Uuigornensis ecclesie pontifex monasterium sancte Dei genitricis Mariae a pie memorie beato scilicet Oswaldo predecessore meo in sede episcopali constructum maiori honore et dignitate amplificare cupiens non solum in ecclesie constructione et ornatione verum etiam et monachorum ibidem Deo famulantium illud locupletari studui augmentatione Quod utrumque Dei omnipotentis miseratio per me servum suum adimplere ex parte dignata est Nam cum a me paulo plus quam duodecim inventi fuissent fratres usque ad quinquaginta a me ibi congregati sunt in eodem monasterio Dei mancipati servitio Unde factum est ut sicut numerum fratrum ita etiam ad eorum opus augere oportunum duximus possessiones terrarum consilio ergo inito cum optimatibus meis terram quandam xv hidarum que Alfestun ab incolis nominatur multo tempore a quibusdam potentibus hominibus iniuste possessam maximo labore et peccunie donatione a rege Willelmo seniore adquisivi adquisitam vero ad victum eorundem fratrum in eodem monasterio Deo servientium dedi eamque super altare sancte Dei genitricis Marie pro remedio anime mee atque eiusdem regis filiique sui Willelmi similiter regis in testimonio tam optimatum eius et meorum quam etiam totius populi devote obtuli anno dominice Incarnationis MLXXXVIIII indictione xii regni autem regis Willelmi iunioris tertio episcopatus vero mei xxvii ingressionis nostre in novum monasterium Quod construxi in honore eiusdem Dei genitricis primo die sancte Pentecostes Adiuro igitur et obtestor per nomen terribile omnipotentis Dei tam cunctos fratres et coepiscopos meos successores quam etiam omnes Cristiane fidei cultores ut sicut sua statuta et decreta inconvulsa servari desiderant sic hanc meam donationem et elemosinam subtrahere vel minuere non audeant Si quis autem demoniaco instigatus spiritu hanc meam donationem Quod absit subtrahere vel ab eorum scilicet Dei servorum possessione auferre sive in aliquo minuere conatur ex auctoritate patris et filii et spiritus sancti omniumque sanctorum patrum predecessorum meorum et mea excommunicatione anathemate eterne dampnationis perpetualiter constringatur et cum Iuliano apostata ecclesiarum Dei raptore et destructore in die iudicii dampnetur nisi a talibus conatibus desistat et digna penitentia Deo ipsisque Dei servis satisfaciat Hec vero servantibus vita et pax eterna prestetur in celestibus Nomina enim testium qui huic mee donationi et interfuerunt et consenserunt Hec sunt + Ego Wlfstanus episcopus hanc meam donationem propria manu firmavi et sigillo corroboravi His testibus + Thomas prior cum omni congregatione Wigornensis ecclesie + Agelricus archidiaconus + Colemannus monachus et cancellarius episcopi + Frithericus capellanus eius cum omnibus clericis episcopi + Urso vicecomes cum omnibus militibus vicecomitatus eius + Ordricus dapifer cum omni curia episcopi + Alwinus similiter dapifer episcopi + Ordricus prepositus ipsius ville et plurimarum villarum episcopi Ðis synd þa land gemæra into ælfestune ærest of afene in dodda ford of dodda forda in Kyningel broc ond lang Kyninges broce in mær dic from mær dic into bogilaþe of bogilaþe to þest broke into cumere of cumere into clærg dunes hale ond langes sice to hrucge slo et sþa ond langes stræt to stræt forda et sþa ond longes þære ea eft in dodda ford
