Charter Document - 03360005

Charter Document - 03360005


Charter Number: 03360005
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1072 - 1095
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Huiusmodi conventio facta est cum domino episcopo Wlstano ab abbate S[erlone] Gleaucestrensis ecclesie Fratrem scilicet ab alterutro venientem quasi proprium recipi preter hoc quod capitulum non ingredietur quilibet fratrum absque licentia Pro defuncto xxx officia vii plenaria reliqua cum iii lectionibus in conventu celebrari a sacerdotibus xxx missas a psalmistis x psalteria a laicis vero Pater Noster centupliciter pro una quaque missa persolvi Panem et potum cum uno pulmento per xxx dies in elemosinam tribui Eo igitur die quo frater defunctus fuerit si antequam sepulture tradatur eius obitus alteri congregationi nuntiatus fuerit illico signa sonentur officium canatur Et quicunque in ea domo ad hoc idoneus fuerit missam cantet quod in numero officiorum non reputabitur Similem conventionem cum fratribus de Malmesburi habemus adiuncto anniversario Hec eadem conventio cum Eovesamii facta et constituta est excepto quod in fine horarum Voce mea cantabitur et tria pulmenta cum pane ad elemosinam dantur Equalem per omnia cum Winchelcumbensibus et cum Thekesberiensibus et cum Persorensibus fratribus habemus conventionem