Charter Document - 03360002

Charter Document - 03360002


Charter Number: 03360002
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Profession of Obedience
Date: 1071
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Obedientia que exhibetur prelatis exhiberi Deo sacris informamur eloquiis Ipse enim dicit Qui vos audit me audit Hinc consuetudo sacre religionis obtinuit ut si antistitem sacrari contingat metropolem reverenter accedat metropolitano de obedientia spondeat scriptamque ei suisque successoribus de ipsa obedientia professionem relinquat Verum quo tempore ego Vulstanus ad Vuigornensem Vuiciorum urbem sum ordinatus episcopus sanctam Dorobernensem ecclesiam cui omnes antecessores meos constat fuisse subiectos Stigandus iam pridem invaserat metropolitanum eiusdem sedis vi et dolo expulerat usumque pallii quod ei abstulit contempta sedis apostolice auctoritate temerare presumpserat Unde a Romanis pontificibus Leone Victore Stephano Nicholao Alexandro vocatus excommunicatus damnatus est Ipse tamen ut cepit in sui cordis obstinatione permansit Per idem tempus iussa eorum pontificum in Anglicam terram delata sunt prohibentium ne quis ei episcopalem reverentiam exhiberet aut ad eum ordinandus accederet Quo tempore Anglorum presules alii Romam nonnulli Franciam sacrandi petebant quidam vero ad vicinos coepiscopos accedebant Ego autem Aldredum Eboracensis ecclesie antistitem adii professionem tamen de canonica obedientia usque ad presentem diem facere distuli Nunc igitur tibi eiusdem sancte Cantuariensis ecclesie Lanfrance metropolitane antistes de tuis tuorumque successorum observandis iussionibus professionem secundum canones porrigo meque ita servaturum sub divini nominis obtestatione promitto