Charter Document - 03359063

Charter Document - 03359063


Charter Number: 03359063
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1253
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Norwicensi et Cicestrensi episcopis ac dilecto filio abbati Westmonasteriensi Londoniensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Pro parte carissimi in Cristo filii nostri Anglie regis illustris fuit propositum coram nobis quod cum nos olim venerabiles fratres nostros universos archiepiscopos [et] episcopos per regnum Anglie constitutos rogandos duxerimus attentius et monendos nostris eis dantes literis in mandatis ut quod decima ecclesiasticorum proventuum eiusdem regni quam ipsi regi pro terre sancte subsidio duximus per triennium concedendam ante suum passagium posset colligi eidem regi concederent liberaliter et libenter ipsi preces monita et mandata nostra surdis auribus pretereuntes hactenus id facere non curarunt Cum igitur prefatus rex sicut asseritur proposuerit a festo beati Iohannis Baptiste proximo futuro usque ad biennium iuramento ad hoc prestito transfretare discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus per vos vel per alios dictos archiepiscopos et episcopos aliosque ecclesiarum prelatos et ceteras personas ecclesiasticas eiusdem regni et aliarum terrarum eiusdem regis ut eidem concedant quod ex tunc huiusmodi decima colligata monitione premissa auctoritate nostra sublato cuiuslibet appellationis obstaculo compellatis non obstante si eis vel ipsorum aliquibus a sede apostolica sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint [nisi] per literas apostolicas plenam et expressam ac de verbo ad verbum facientes de indulto huiusmodi mentionem et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali Volumus autem quod in tutis locis dicta pecunia fideliter deponatur assignata eidem regi pro prefate terre subvenitone cum iter arripuerit transmarinum ita quod nichil interim sumatur vel extrahatu exinde absque mandato sedis apostolice speciali Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse duo vestrum nichilominus exequantur Dat Asisii ii idus Septembris pontificatus nostri anno xi