Charter Document - 03359006

Charter Document - 03359006


Charter Number: 03359006
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes permissione divina Norwicensis ecclesie minister salutem in Domino Universitati vestre notum esse volumus nos confirmasse dilectis filiis nostris viris religiosis monachis sancte Fidis de Horsford ecclesiam de Tibenham cum omnibus pertinentiis suis sicut eam tempore predecessoris nostre bone memorie Willelmi episcopi canonice sunt adepti et sicut eis ab advocatis concessa est Concessimus igitur pietatis intuitu ut predictam ecclesiam in sue sustentationis usus habent in perpetuum salva honesti et sufficienti sustentatione vicarii quem nobis vel successoribus nostris presentabunt et auctoritate episcopali in memorata institutus ecclesia ut curam et regimen habeat animarum qui nobis et officialibus nostris de spiritualibus et debitis consuetudinibus respondet in omnibus Et ut hec nostra confirmatio et plenam et perpetuum obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione communimus Dat anno ab incarnatione Domini MICXIXII Testibus Gaufrido et Rogero archidiaconis Thoma Brit magistro Roberto de Wacston Eustacio capellano magistro Lamberto magistro Rogero Roberto de Cipcham