Charter Document - 03351101

Charter Document - 03351101


Charter Number: 03351101
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1094 - 1119
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Herbertus episcopus filiis suis circa Lennam salutem Rogatu vestro incepi edificare ecclesiam apud Lennam in honore sancte Marie Magdalene sancte Margarete et omnium sanctarum virginum Unde precor vos ut adiuvetis ad perficiendum ipsum opus Et notum facio omnibus de Norfolc et Suffolc quod dedi ipsam ecclesiam Deo et monachis sancte Trinitatis de Norwico Dono etiam eis ecclesias de Gernemuta de Aldeby de Elmham et de Hemesby cum omnibus terris et aliis pertinentiis ad dictas ecclesias quietas et liberas ab omni servitio et secularitate Quicumque in dicta ecclesia de Len fecerit elemosinam suam habeat perdonationem quadraginta dierum de penitentia sua Huius donationis testes sunt Walterus archidiaconus Sampson Guido dapifer Herveus pincerna Alanus constabularius Turgidius de Eggemere Et ut hec mea donatio firma sit confirmo eam signo sancte crucis et astipulatione sigilli mei Signum Herberti episcopi +