Charter Document - 03351017

Charter Document - 03351017


Charter Number: 03351017
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1245
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus venerabilibus viris priori et capitulo ecclesie Cristi Cantuariensis salutem in Domino Cum in metropolitana ecclesia vestra Cantuariensi eiusdem suffragenei munus consecrationis a longe retro temporibus consueverint optinere et vos de gratia vestra speciali ob quasdam causas que vobis ad hoc pro nobis plurimum inducebant concesseritis nobis ad instantiam nostram extra ecclesiam vestram Cantuariensem scilicet apud Karhowe extra Norwicum consecrari nos qui prefatam ecclesiam Cantuariensem tamquam metropolitanam nostram in omnibus revereri volumus ac devotum obsequium impendere eidem optamus volumus et protestamur quod occasione consecrationis nostre apud locum predictum celebrate nullum vobis aut ecclesie vestre Cantuariensi circa consecrationes suffraganeorum ipsius ecclesie preiudicium generetur inposterum sed omnia iura consuetudines et possessiones que in consecrationibus suffraganeorum Cantuariensis ecclesie habere dinoscimini vobis sint salva et illesa In cuius rei testimonium sigillum nostrum huic scripto apponi fecimus Dat anno Domini MCCXLIIII apud Norwicum decimo kalendas Martii