Charter Document - 03350196
Charter Number: | 03350196 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1258 - 1262 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili viro et amico in Cristo karissimo domino I Dei gratia abbati de sancto Albano Symon eadem gratia episcopus Norwicensis salutem gratiam et benedictionem Cum dudum promiserimus domino W priori de Wymundham quem interne brachio dilectionis amplectimus beneficium ecclesiasticum quod sui fuerit patronatus cum vacare contigerit ad hospitalitatis prioratus sui augmentum que egris et pauperibus iugiter exhibetur ibidem in proprios usus assignare ecclesiam de Besthorp per mortem magistri Rogeri de Cantilupo vacantem ob amorem quem erga vos et erga domum vestram habemus dicto priori et conventui suo concessimus in forma subscripta videlicet quod dicti prior et conventus quindecim marcatas redditus in certis decimis sibi assignandas nomine personatus percipient annuatim residuo autem dicte ecclesie vicarie deputato ad quam vicariam dictus prior et eius successores libere presentabunt et ad eiusdem prioris presentationem quendam iam admisimus et instituimus in eadem Cum igitur ad specialem interpellationem capituli nostri et aliorum specialium amicorum nostrorum ecclesie vestre prospicientes taliter in hoc facto duximus procedendum venerandam discretionem vestram requirimus et rogamus affectione qua possumus ampliori quatinus personam dicti prioris pro diligentia sua commendatam habentes eidem minime imputetis si commodum ecclesie sue preferre voluit utilitati aliene