Charter Document - 03350193

Charter Document - 03350193


Charter Number: 03350193
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1263
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Symon Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino sempiternam Notum sit quod culta fide vidimus quatinus hillari wultu et corde iocundo domus de Sybeton monachorum hospites in aula pauperes ad portam nostris admisit et introduxit temporibus sed pro dolor hiis diebus immensa et insolita sterilitas tam piis operibus visa est prestare impedimentum Cum igitur prefatum monasterium vere domus Dei sit de sub cuius pede tanquam fons viniis huiusmodi fluunt beneficia nec processu temporis sterilitatis morsibus ledi valeat imposterum vel minui ecclesiam sancti Petri de Cranesford que de ipsorum dinoscitur esse patronatu decedente vel recedente Willelmo de Badingham rectore eiusdem ecclesie ad sustentationem hospitum et pauperum in proprios usus concedimus salva vicaria competenti per nos ibidem taxanda Hanc autem donationem et concessionem predictis monachis fecimus salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et nostre Norwycensis ecclesie dignitate In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri impressione roboravimus Dat apud Sibeton ii idus Decembris pontificatus nostri anno sexto Testibus magistro A de Walton magistro I de Wilcestr Roberto de Wlcot I de Norwyc clericis Rogero de Rhendham et aliis