Charter Document - 03350183
| Charter Number: | 03350183 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1265 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis vel audituris Symon divina miseratione Norwycensis episcopus salutem in Domino sempiternam Cum portio prioris et conventus de Mendham quam in proprios usus optinent in ecclesia de Mendham adeo fuerit exilis quod ex eadem absque [] detrimento vicario non valeat resecari attendentes igitur p[] prefatis religiosis prospicere quo magis in eorum domo frequentare valeant opera caritatis eisdem priori et conventui concessimus de gratia speciali quod eorum portioni per proprios capellanos ydoneos libere valeant deservire salvis nobis et ecclesie nostre Norwycensi in omnibus iure et dignitate In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Dat apud Norwycum xii kalendas Iulii anno gratie MCCLX quinto
