Charter Document - 03350181
| Charter Number: | 03350181 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Symon divina miseratione Norwicensis electus salutem in Domino sempiternam Addicti militie regulari sicut Cristi bonus odor celesti conversatione redolentes dignis caritatis operibus dant operam incessanter ita digne sunt amplioribus beneficiis honorandi ut et onus levius ferant ex honore et ad sue liberalitatis imitationem ceteros animent et invitent inter quos dilectos filios abbatem et conventum sancti Benedicti de Hulmo tanto specialius benigno favore prosequi debemus quanto multipliciter maiorem nostre dilectionis meruerint prerogativam Optantes igitur ipsis ex nostri debito officii tanquam dignis et bene meritis benefacere ecclesiam de Horninge vacantem et ad eorundem patronatum spectantem in qua etiam parochia dicti religiosi fundati noscuntur eisdem et ecclesie sue in proprios usus convertendam de voluntate et assensu capituli nostri concedimus et confirmamus ita scilicet quod omnes ipsius ecclesie proventus per manus elemosinarii eiusdem domus ad portam ipsius abbatie pauperibus distribuantur excepto centum solidis per manum ipsius elemosinarii infirmario domus annuatim solvendis et in usus debilium et infirmorum fideliter expendendis ut preter proventus in usus infirmorum prius assignatos ex hac nostra concessione et provisione se solito melius reficiant gaudeant egrotantes et recreationi sue sentiant debiles aliquid accrevisse Omnes autem qui ipsius proventus in alios usus converterint sententia excommunicationis innodamus reservata tamen nobis potestate alio modo ordinandi cum consilio abbatis et conventus si viderimus futuris temporibus expedire In cuius rei testimonio presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus magistro Willelmo archidiacono Norwic magistro officiali nostro Galfrido de Lodenes magistro Herveo de Fakeham magistro Adam de Wauton magistro Philippo de Tudeham magistro Simone de Netisherde et aliis Dat apud Thorp die sancti Andree apostoli anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo
