Charter Document - 03350151
Charter Number: | 03350151 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Symon Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos ob favorem religionis et divini cultus augmentum ad instantiam nobilis mulieris domine Margerie de Crek fundatricis domus monialium de Flixton et per propriam voluntatem Beatricis de Ratlesden prime priorisse dicti loci et per assensum totius conventus sui statuisse et firmiter iniunxisse per gratiam Dei omnipotentis et per consilium virorum provectorum sancte religionis ista statuta subscripta monialibus modo apud Flixton existentibus et aliis post illas ibidem venturis ad tenendum et utendum inperpetuum una cum regula beati Augustini in remissione peccatorum et ad salutem animarum suarum Ut autem mala paupertas in dicta domo evitetur qua religio mulierum sepe violatur statuimus quod moniales dicte domus de Flixton non recipiant aliquam mulierem ad velandum ultra numerum a dicta domina Margeria de Crek dicte domus fundatrice ibidem statutum quibus per ipsam provisum est in sustentatione competenti videlicet quod quelibet domina velata quam ibi posuit quinquaginta solidos sterlingorum annui redditus per annum habeat ut inde simul sustententur quousque bona dicte domus in tantum fuerint aucta quod illa de novo recepta ex novo incremento habere valeat quinquaginta solidos per annum ad sui sustentationem vel quod aliqua dictarum monialium mortua fuerit et eius portio vacua inveniatur loco cuius alia festinanter pro anima dicte Margerie earum domus fundatricis caritative recipiatur ita tamen quod priorissa dicte domus modo ibi existens neque aliqua alia post illam ibidem ventura non recipiet aliquam mulierem ad aliquam portionem vacuam in domo earum que sibi consanguinea fuerit proprius quam ad tertium gradum neque aliquam mulierem que sibi predicte fuerit consanguinitatis recipiet ad velandum in dicta domo nisi bona dicte domus ex novo creverint ad valorem quinquaginta solidorum per annum neque etiam in parentibus suis seu monialium suarum aliquas expensas seu custamenta apponat unde domus illarum male possit gravari Preterea statuimus quod dicte moniales elemosinam quam dicta domina Margeria providit eis ad erogandum inperpetuum sustentari non permittant videlicet quod omnia blada que excolere poterunt in earum dominicis que modo habent vel que in futurum annuente Domino poterunt adipisci post decimam debitam ecclesie in qua extant illa dominica deciment ad hostia grangiarum suarum et quod illa decima integre sine aliqua diminutione erogetur viris sancte religionis qui in dominicis nec tenent terras nec redditus et aliis pauperibus secundum quod priorissa dicte domus et eius conventus viderint quod magis sit ad voluntatem Dei et ad utilitatem proximorum suorum sine omni mala specialitate Et si ita contingat quod dicte moniales aliquam ecclesiam in proprios usus poterunt adipisci omnia blada que in dicta parochia ad opus earum iuste et rationabiliter poterunt retinere eodem modo debent decimare ad hostia grangiarum suarum set quod illa secunda decima pauperibus in eadem parochia plenarie erogetur Et si aliquis seu aliqua intuitu caritatis ad dicte elemosine augmentationem terras vel redditus vel aliqua alia bona dederit vel legaverit prohibemus in virtute obedientie dictis monialibus quod illa bona divisa nec etiam decimam predictam non expendant nisi solummodo in elemosina modo quo predictum est Et quia ista statuta predicta gratia Dei ita providimus quod moniales dicte domus ad perfectionem animarum suarum ea sine gravamine inviolabiliter possunt observare statuimus quod si priorissa dicte domus aliquid dictorum statutorum sponte sua infrigerit vel etiam infringi permittat ita quod ipsa illud emendare non possit quod illa priorissa sola illa de causa ab administratione sua amoveatur et alia loco sui subrogetur Si que etiam dicte domus monialis fuerit consentiens dicte priorisse ad aliquid dictorum statutorum infringendum illa monialis post amotionem priorisse ea de causa vice illa ineligibilis permaneat Et quia ista statuta prescripta non inveniuntur in regula beati Augustini cui regule una cum dictis statutis moniales dicte domus suam fecerunt professionem statuimus per assensum capituli nostri de Norwyco quod noster summus confessor dicti loci quolibet anno vice nostra semel visitet dictas moniales solummodo super statutis premissis ita quod in aliis sibi non usurpet potestatem visitandi sine nostra licentia speciali et si que invenerit contra aliquid predictorum statutorum ab aliqua seu ab aliquibus predictis monialibus temere attemptata nobis cum celeritate referat ut in commissis salubre remedium apponamus Ista autem statuta omnia et singula volumus inperpetuum observari et ea auctoritate pontificali confirmamus salvis in omnibus nobis et successoribus nostris et ecclesie Norwycensis iure et dignitate Et ut perpetua memoria presentium statutorum habeatur providimus et ordinavimus quod ista omnia de verbo ad verbum sigillo nostro et sigillis dicte domine Margerie dicte domus fundatricis et dicte domine Beatricis prime priorisse dicti loci signata in custodia prioris et conventus nostri de Norwyco inperpetuum remaneant et observentur Ut autem omnia et singula in forma prescripta perpetuis temporibus robur obtineant firmitatis presenti scripto sigillum nostrum inposuimus Dat apud Gypewyc die veneris proxima ante Annuntiationem beate virginis anno Domini MCC sexagesimo secundo