Charter Document - 03350150

Charter Document - 03350150


Charter Number: 03350150
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restatement
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverit universitas vestra nos ob favorem religionis et divini cultus augmentum ad instantiam nobilis mulieris domine Margerie de Crek que divinitus mota villam de Flixton ad fundandum ibidem domum quandam monialium dedit et concessit locum quendam in villa eadem in honore Dei beate Virginis Marie et sancte Katerine dedicasse cimiteriumque in eodem loco benedixisse ac ibidem sepulturam liberam concessisse salva matricis ecclesie indemnitate in quo quidem cimiterio ad opus monialium basilica Deo auctore construetur ubi etiam mulieribus quibusdam vite approbate et honeste habitum monialium et velum imposuimus statuentes ut que nunc sunt et que in futurum fuerint admittende secundum regulam beati Augustini vivant et eam profiteantur Et quia predictis monialibus que in hac novitate septem sunt numero provisum est in sustentatione competenti per dictam dominam Margeriam eiusdem domus fundatricem videlicet quod quelibet domina ibidem velata usque ad numerum antedictum quinquaginta solidos sterlingorum annui redditus per annum habeat ut simul unde sustententur salva nichilominus duobus capellanis sustentatione competenti quos dicta Margeria assignavit quod unus eorum pro anima sua specialiter et pro animabus antecessorum et heredum suorum perpetuis temporibus in dicta domo celebret statuimus et in virtute obedientie firmiter precipimus quod nulla fiat in eadem domo monialis ultra numerum pretaxatum quousque bona dicte domus in tantum fuerint aucta quod illa de novo recepta ex novo incremento habere valeat quinquaginta solidos per annum ad sui sustentationem statuentes ut priorissa que contra hoc preceptum nostrum aliquam admiserit ab administratione sua amoveatur et alia loco sui subrogetur et admissio invalida censeatur Item quia otium mors est et vivi hominis sepultura de consilio religiosorum et assensu predicte domine Margerie sic duximus statuendum quod eiusdem domus moniales postquam divina audierint et omnes alie mulieres que infra curiam earum fuerint permansure laborent et operentur in omnibus operibus feminas decentibus que predicte domui fuerint necessaria vel oportuna qua de causa concedimus quod dictis monialibus brevius servitium provideatur Istas autem observantias prescriptas precipimus et iniungimus predictis monialibus modo ibidem existentibus et aliis post illas ibidem venturis ad tenendum et utendum una cum regula predicta in remissione peccatorum et ad salutem animarum suarum Affectantes igitur ut huius domus fundatio et dedicatio ad honorem Dei prosperos habeat successus et incrementa universis notum esse volumus nos pietatis intuitu confirmasse monialibus loci predicti Deo beate Marie virgini et sancte Katerine ibidem servientibus et servituris elemosinas et beneficia eis rationabiliter collata et conferenda videlicet terras et redditus que habent in villa de Flixton de dono domine Margerie de Crek omnia insuper alia bona quecumque dicta Margeria vel aliquis alius in villa predicta vel alibi in nostra diocesi dictis monialibus iuste et rationabiliter intuitu caritatis contulerit vel conferet in futurum Beneficia etiam que in presenti canonice possident vel futuris temporibus annuente Domino poterunt adipisci auctoritate diocesana confirmamus sancte Norwicensis ecclesie iure dignitate et honore et debitis consuetudinibus in omnibus et per omnia salvis Ut autem omnia et singula in forma prescripta perpetuis temporibus robur optineant firmitatis presenti scripto sigillum nostrum imposuimus Dat Norwic vigilia Natalis Domini anno Domini MCCLX primo