Charter Document - 03350143

Charter Document - 03350143


Charter Number: 03350143
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Symon Dei gratia Nortwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Sacra scriptura testante cognovimus quod in elemosinarum largitione ab ipso fonte misericordie fidelibus peccatorum sunt indulta remedia quorum devotio spe venie consequende pietatis usibus plura consuevit conferre beneficia Cum igitur debitores simus ut ea que religiosis devotio fidelium contulit pie sollicitudine tueamur ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos predecessorum nostrorum vestigiis inherentes pietatis intuitu et favore sacre religionis canonice concessisse et episcopali auctoritate presentibus confirmasse dilectis filiis nostris monachis de Castelacra ecclesias pensiones et decimas subscriptas in proprios usus eorum et ecclesie sue imperpetuum convertendas videlicet ecclesiam sancti Iacobi de Castelacra ecclesiam de Newetun ecclesiam de Kemestun ecclesiam de Suthcreic ecclesiam de Westbarsham ecclesiam de Melewde et ecclesiam beate Marie Magdalene de Wigehale cum omnibus pertinentiis earundem salvis vicariis debitis portionibus qui in eisdem ministrabunt insuper antiquas pensiones subscriptas videlicet v marcas annue pensionis de ecclesia de Haverhille et tres marcas de ecclesia de Trunch et ii solidos de ecclesia sancte Marie de Dunham et ii solidos de ecclesia sancti Andree de Dunham et ii solidos de ecclesia de Baggetorp et i marcam de ecclesia de Westbrige et i marcam de ecclesia de Trekestun et i marcam de Wichingesete et xx solidos de ecclesia de Estbarsham et xx solidos de ecclesia sancti Andree de Tatersete et dimidiam marcam de ecclesia omnium sanctorum de Tatersete et xl solidos de ecclesia de Fulmodestun et x marcas de eadem ad opus infirmorum monachorum de Castelacra et i marcam de ecclesia sancti Michaelis de Fincham et i marcam de ecclesiis apostolorum Petri et Pauli de Wesehamthorp et dimidiam marcam de ecclesia de Estlechesham et xii d de ecclesia de Otringehithe et ii marcas de ecclesia de Haspehalle item decimas subscriptas in Weseham ii partes decimarum de dominicis Roberti de Stuteville Alani filii Rogeri et Galfridi filii Iohannis Lambert in Gressinghale Ausing et Welingham ii partes omnium decimarum de dominico dicti Roberti de Stuteville in Gressinghale et Skerninge ii partes decimarum de dominicis Willelmi de Kirtling Radulfi Crowar Henrici quondam filii Ysabelle et Radulfi de Hyngringeshoe de tenemento quod fuit Petri Tupaz in Witheresfeld et Eastlechesham omnes decimas de dominico dicti Roberti de Stutevill in Grimestune ii partes decimarum de dominico comitis Warrenn in Depedene ii partes omnium decimarum de dominico Radulfi de Wanci et liberorum hominum suorum in Waterdene ii partes decimarum de dominicis Roberti de Barsham Reginaldi de Sancto Martino et medietatem decimarum xxx acrarum de dominico Willelmi de Burnham in Houtun Rokelund et Northwolde ii partes decimarum de dominicis Baldwini de Rosay Hugonis filii Ricardi Willelmi de Houtun Roberti de Katestun Rogeri de Paveli Radulfi de Duntun et Gilberti de Waleham in Winebotesham decimas de terra quam Willelmus camerlencus tenuit in Congham ii partes decimarum de dominicis Augustini Galfridi filii Radulfi et totam decimam de dominicis Ricardi de Wighale et sanctimonialium de Blakeberwe in Fincham ii partes decimarum de dominicis Nigelli et Willelmi de Soinevill Sampsonis Talebott Ricardi de Meyners Ricardi de Lacumbe et Iohannis de Litlewell in Blonorton ii partes omnium decimarum de dominico quondam Radulfi filii Gilberti domini de Telnetesham in Gaitun Hillingetun Flicheam ii partes omnium decimarum de feodo comitis Warren et Ricardi de Merlay in Gatele totam decimam de sartis nemoris Willelmi de Lesewis et decimam de terra que vocatur Tobisnap in Rucham ii partes decimarum de dominico quondam Hugonis de Fokintune et medietatem omnium decimarum de dominico quondam Iuliane filie Willelmi filii Ricardi de Wyrmelle quod nunc est Willelmi Buteler et quorundam hominum suorum in Holkham et Claye ii partes omnium decimarum de dominicis quondam Huberti de Montecanesii et Gilberti filii Ricardi in Nortbarsham ii partes decimarum de dominicis quondam Willelmi Braunche Willelmi et Reginaldi et de terra quondam Hoeli de Waterdene in Westwyniz ii partes decimarum de dominico Ricardi filii Symonis in Hersham totam decimam de dominico Willelmi de Freney in Westlechesham decimam de terra que vocatur Ralniswde de dominico Willelmi filii Ricardi de Lechesham et in eadem ii partes decimarum de dominico quondam Rogeri de Cressy in Lirlinge ii partes decimarum de dominico quondam Osberti de Lirlinge in Stanham Crokefeldet et Hesse ii partes decimarum de dominicis Galfridi filii Herlewine Petri de Narford Hugonis de Rikingehale et Walterii de Hethfeld in Totleshale ii partes decimarum de dominicis Roberti de Verli et Willelmi Capri in Greinestun ii partes decimarum quondam Rogeri de Greinestun in Wychingesete ii partes decimarum de dominico quondam Petri Buzun in Wechesham ii partes decimarum de dominico quondam Gyrardi in Fueldune ii partes omnium decimarum de dominico quondam Roberti de Frivill in Fildedalling ii partes omnium decimarum de dominicis quondam Rogeri Bachun et Ricardi Bachun in Skerninge ii partes de dominico Saeri de Frivill et decimas de sartis de Heringeshae in Taverham et Draytun ii partes decime bladi de toto dominico Willelmi filii Baldrici in Wirham et Buketun tertiam partem decimarum de feodo Arnaldi de Moesy et Philippi Engleis in Thomestun et Thoftis ii partes decimarum de dominicis eorundem monachorum in Sypedeham et Rokelund ii partes decimarum de dominico Iohannis de Kattestun in Narford ii partes omnium decimarum de dominicis quondam Godwini Galfridi et Bundon filiorum Saulis in Magna Massingham ii partes decimarum de feodo quondam Roberti de Frivill de toto feodo de Caylli in Wendling totas decimas de Magna et Parva Dichwud de dominico quondam Reginaldi filii Elwold tam de feodo Giffardi quam Willelmi de Franchevill in Fransham et Skerninge ii partes decimarum de dominico Gilberti militis in Kerdestun et Thymelthop ii partes decimarum de dominico Godefridi de Bellomonte in Tatersete ii partes decimarum de dominico quondam Willelmi de Bellomonte in Clypestun ii partes decimarum de dominico Willelmi de Grantaut in Snetesham ii solidos de decimis de feodo comitis Warrenn percipiendos per manus prioris de Wymundham in Stanford ii partes omnium decimarum de dominico Roberti de Mortemer in Clopptun ii partes decimarum de dominico Petri Giffard de feodo comitis Warren in Stiberde ii partes decimarum de dominicis Humfridi de Esthawe et participum suorum in Estbarsham totam [decimam] de dominicis quondam Willelmi de Beaumunt Philippi de Snaring Reginaldi de sancto Martino in Burnham ii partes decimarum de dominicis quondam Philippi de Burnham Willelmi de Grancurt Iohannis filii Radulfi Hugonis de Polestede Willelmi de Gymingham Roberti Angre et in Depedale ii partes decimarum de dominico Willelmi filii Henrici in Sidesterne ii partes omnium decimarum de dominico quondam Alani filii Briani in Dunham totam decimam xxx acrarum de terra Atelund in Alderford et Westorp ii partes decimarum de dominicis quondam Willelmi de Bottun et Ricardi filii Roberti de Westorp in Santun ii partes decimarum de dominico Ade de Hachebeche in Feltewelle ii partes decimarum de dominico quondam Willelmi de Spinevill in Sutacra totam decimam de terra cementarii in Ho ii partes decimarum de dominico Iohannis militis in Suldham ii partes decimarum de dominicis Symonis filii Hugonis Rogeri filii Galfridi Rogeri Trussebut Thome de Gruville Willelmi filii Lambert et de terra Theribaldi in Marham ii partes decimarum de dominico quondam Hermeri de Bechewell et medietatem decimarum de toto feodo quondam Walterii de Marham in Tyringetun ii partes omnium decimarum de dominico Willelmi Herlewin de feodo quod tenet de domino Willelmo Bardolf in Clenwaretun ii partes decimarum terre de la Hoe Ut igitur hec nostra concessio et confirmatio perpetuam habeat firmitatem eas scripto presenti et sigilli nostri appositione communimus inhibentes firmiter sub pena anathematis ne quis sive ex malitia sive ex temeritate contra eas venire presumat vel illas infringere aliquatenus attemptet Datum apud Geywud pridie kalendas Augusti anno Incarnationis MCCLXV pontificatus nostri anno octavo