Charter Document - 03350142

Charter Document - 03350142


Charter Number: 03350142
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes literas inspecturis vel audituris Symon miseratione divina Norwycensis episcopus salutem in Domino sempiternam Quia intelleximus quod abbas et conventus de Cadomo et eorum antecessores quasdam decimas videlicet duas partes decimarum garbarum provenientium de dominico Gilberti de Tany in parochia de Bures a retroactis temporibus quorum non existit memoria consueverunt libere et pacifice possidere nos easdem decimas quatenus predicti religiosi illas rite possiderunt sibi et eorum successoribus auctoritate dyocesana confirmamus In cuius rei testimonium presentibus literis sigillum nostrum fecimus aponi Dat apud Geywde octo kalendas Augusti anno gratie MCCLX quinto pontificatus nostri anno octavo