Charter Document - 03350129
| Charter Number: | 03350129 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1254 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes literas inspecturis Walterus miseratione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Ut religiosi viri domus sancti Iohannis Baptiste de Stok nostre dioecesis quietius et devotius Domino famulentur et hospitalitatis gratia abundantius caritative petentibus impendatur nos ecclesiam de Caveham nobis lege dioecesana subiectam in qua ipsi optinent patronatum taliter eorum propriis usibus duximus concedendam quod iidem perpetuo percipiant omnes decimas garbarum totius dicte parochie et mansum habeant cum edificiis ecclesie memorate omnibus aliis decimis et proventibus rectori qui ecclesiam predictam pro tempore gubernabit retentis qui per nos et nostros successores ibidem ordinabitur successive ita tamen quod prefati viri religiosi ipsum a nobis et successoribus nostris nominatum presentabunt Rector vero omnia onera dicte ecclesie debita et consueta sustinebit In cuius rei testimonium presentibus literis sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud Gypeswycum sexto decimo kalendas Ianuarii anno gratie MCC quinquagesimo quarto
