Charter Document - 03350123
Charter Number: | 03350123 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem et benedictionem Noverit universitas vestra quod cum inter abbatem et conventum de Sybetun et Robertum de Derneford super violentia eidem abbati necnon et super iniuriis et dampnis tam in terris quam possessionibus et rebus aliis prefatis abbati et conventui a dicto Roberto illatis esset suborta contentio nos qui universorum pacem et quietam desideramus Dei interveniente adiutorio eos ad pacem sub hac forma reduximus et concordiam videlicet quod dictus Robertus omnes terras et possessiones de quibus inter eos erat contentio predictis abbati et conventui quietas clamavit et per cartam suam confirmavit et insuper omnia tenementa que ipsi monachi tenent de feodo suo et omnes concessiones et donationes ab antecessoribus suis ipsis monachis factas secundum quod plenius tam in cartis antecessorum quas idem monachi habent quam in carta confirmationis eiusdem Roberti ipsis facte continetur Ad hec autem subiecit se et heredes suos sepedictus Robertus potestati nostre et episcopi Norwicensis qui pro tempore fuerit et eius officialis et per presentem scripturam obligavit ut possit ipsum et heredes suos de plano ad dicte conventionis et confirmationis observationem per interdicti et excommunicationis sententias compellere Si contigerit ipsum Robertum vel heredes suos in aliquo sepedictos abbatem et conventum contra conventionis et confirmationis sue tenorem de cetero inquietare molestare vel gravare nichilominus aliqua pena legitima si protervitate delinquerit quod absit meruerit mulctari In cuius rei testimonium presens scriptum sigillum nostrum est appensum Dat apud Suthelmam ii kalendas Aprilis pontificatus nostri anno primo