Charter Document - 03350113

Charter Document - 03350113


Charter Number: 03350113
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos de consensu patroni et rectoris ecclesie de Wicune concessisse priori et conventui de Panten oratorium in curia sua de Wlveleye in quo eis licebit cum ibidem accesserint sibi et aliis casu venientibus divina celebrare ita tamen quod omnes oblationes et obventiones a quibuscumque [qui] ibidem pervenerint matrici ecclesie infra triduum persolvantur quod quidem oratorium dicte matrici ecclesie in omnibus erit subiectum nec in eo ecclesiasticum aliquod cuiquam ministrabitur sacramentum nec ullum habebit idem oratorium matricis ecclesie insignium Servientes vero ibidem moram facientes ad matricem diebus festivis accedent sicut et alii parochiani oblationes et obventiones debitas et consuetas ibidem oblaturi exceptis diebus quibus continget priorem vel aliquem de conventu ibidem interesse et tunc oblationes seu obventiones a dictis servientibus vel ab aliis ibidem oblate dicte matrici ecclesie infra triduum similiter persolvantur nisi illi dies tales fuerint quibus ex debito vel consuetudine parochiani ad ipsam matricem ecclesiam cum oblationibus teneantur accedere et tunc ipsi unacum aliis ad matricem ecclesiam personaliter accedant In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Geywode quinto Idus Martii pontificatus nostri anno tertio