Charter Document - 03350110

Charter Document - 03350110


Charter Number: 03350110
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1245
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Walterus miseratione divina Norwicensis episcopus salutem eternam in Domino Inter ceteras Ierusalem filias circumquaque diffusas illas nos decet studiosius et sollicitius honorare que in honore gloriose virginis Marie sunt constricte Cum igitur dilecte in Cristo filie priorissa et moniales de Eton ecclesiam sancti Gregorii cum capella sancti Petri ad eam pertinente que de ipsarum est advocatione nostre omnino subiacerint voluntati nos paupertatem ipsarum attendentes et precipue defectum quem in vestimentis patiuntur decem marcas annuas de bonis dicte ecclesie nomine perpetui beneficii de consensu capituli nostri dictis monialibus caritative concessimus a rectore eiusdem ecclesie qui pro tempore fuerit ad festum Purificationis beate Marie apud Subir integre percipiendas ita quod si rector cessaverit aliquotiens in solutione dicte pecunie post prefatum terminum ipso iure cadit a possessione ecclesie memorate reservata nobis potestate uberius providendi dictis monialibus in eadem ecclesia vel in alia ubicumque voluerimus et eandem ecclesiam liberandi Decedente vero vel cedente magistro Adam de Bromholm nunc rectore eiusdem ecclesie quem ad presentationem dictarum monialium ad eam admisimus nominabimus predictis monialibus aliam personam ydoneam quam voluerimus quam ipse nobis infra mensem postquam de nominatione nostra eis constiterit per litteras suas patentes ad eandem ecclesiam presentabunt quod si facere noluerint nos nichilominus supradictam ecclesiam illa vice cui voluerimus conferremus et illud in qualibet vacatione eiusdem ecclesie tam erga nos quam successores nostros inperpetuum observabitur In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus magistro Herveo de Fakeham magistro Willelmo de Horham magistro Ada de Bromholm magistro Willelmo de Bec Thoma de Walcot clerico et aliis Dat apud Norwicum xi kalendas Aprilis anno Domini MCCXLIIII