Charter Document - 03350109

Charter Document - 03350109


Charter Number: 03350109
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus has litteras visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Quoniam iuxta verbum Domini quod minimo de membris Cristi factum est et Cristo factum esse intelligitur eos benigno favore prosequi oportet qui iugiter hospitalitati vacantes singulis hospitalitatis gratiam largiuntur Cum igitur dilecti filii prior et conventus Norwycenses in hospitali sancti Pauli Norwic ibidem commorantibus se causa Dei reddant hospitales pariter et gratiosos nos optantes tanti meriti fieri participes et oneris coadiutores ut cum honore onus ferant levius ipsis et prefato hospitali tertiam partem decimarum assartorum nostrorum de Torp eisdem per venerabilem patrem W de Ralege predecessorem nostrum concessam concedimus et confirmamus Et ne nos qui uberrimam gratiam tenemur impendere in beneficiis eisdem largiendis retrogradi videamur quod de presentibus assartis eisdem est concessum et de assartis inposterum in eadem villa faciendis hoc idem ipsis concedimus et presenti carta confirmamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus magistris Willelmo de Horham Laurentio de Sumercote dominis Iohanne de Holcham Thomas de Colecest capellanis Willelmo de Withewell Willelmo de Pakeham Willelmo de Sidersterne Thoma de Walecot clericis Dat apud Norwicum vi kalendas Martii pontificatus nostri anno tertio