Charter Document - 03350100
Charter Number: | 03350100 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem eternam in Domino Addicti militie regulari sicut Cristi bonus odor celesti conversatione redolentes dignis caritatis operibus dant operam incessanter ita digne sunt amplioribus beneficiis honorandi ut etiam onus levius ferant ex honore et ad sue libertatis imitationem ceteros avidius animent et invitent Licet igitur singulorum religiosorum cura nobis sit commissa dilectorum tamen filiorum prioris et conventus Norwicensium curam tenemur gerere specialem et eos amplioribus prosequi beneficiis quos dilectionis amplectimur prerogativa Hinc est quod dictorum prioris et conventus paci securitati ac indemnitati providere cupientes omnia instrumenta que super ecclesiis suis et aliis bonis ecclesiasticis optinent coram nobis presentari fecimus et exhiberi Quibus inspectis et diligenter examinatis invenimus eos super eisdem sufficienter munitos et eadem omnia iuste et canonice adeptos ac diutius pacifice possedisse videlicet omnes oblationes que fiunt in ecclesia Norwicensi cathedrali in usus proprios et sepulturas ab omni exactione liberas et quietas cellulas suas de Gernemuta de Lenna de Audeby de Hoxa sancti Leonardi iuxta Norwicum hospitale sancti Pauli in Norwico ecclesiam de Lenna cum capellis et ecclesiis dependentibus ab eadem ecclesiam de Mintlingge ecclesiam de Gernemuta ecclesias sancte Marie sancti Martini sancti Stephani sancti Petri sancti Iohannis sancti Egidii sancti Iacobi sancti Vedasti sancte Crucis sancti Sepulcri sancti Salvatoris omnium sanctorum sancte Margarete in Norwico ecclesiam sancti Nicholai in Brakendele ecclesias de Audebi sancti Leonardi sancti Willelmi in bosco ecclesias de Northelmham de Seccheford de Hemesbi de Martham de Hindringham de Hindolveston de Trouse de Wichtone de Wrthstede de Becham de Wigenhale de Cruchestoke de Lakenham de Ameringhale de Cattone de Etone de Scrouteby de Babourgh de Henleye de Hopetone de Plumstede de Wiclewode capellam sancti Edmundi de Hoxne capellam de Ringeshale ecclesias sancti Pauli in Norwico et de Ormesbi hospitali sancti Pauli assignatas in nostra diocesi constitutas Hec autem omnia et singula cum ceteris bonis possessionibus et beneficiis eorumdem ecclesiasticis omnimodis ad eos vel ad memoratas cellulas suas seu ad dictum hospitale sancti Pauli spectantibus sibi et successoribus suis per predecessores nostris collata concessa vel confirmata ex certa scientia tenore presentium eisdem concedimus et confirmamus Insuper damus concedimus et confirmamus eisdem monachis nostris Norwicensibus ecclesias de Denham de Hempstede de Hemelingtone de Attlebrigge et medietatem ecclesie de Bereforde habendas in proprios usus perpetuo possidendas salvis in omnibus nobis et successoribus nostris iure et dignitate episcopali et pontificali Dat Norwic octavo kalendas Augusti anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto et pontificatus nostri anno duodecimo