Charter Document - 03350098
Charter Number: | 03350098 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus Walterus miseratione divina episcopus Norwicensis salutem in Domino sempiternam Cum ex debito officii nostri omnibus graciosi esse et benefacere teneamur precipue tamen dilectos filios priorem et conventum nostrum Norwicensem qui quasi membra capitis nostri specialiter nobis adherent favore benivolo et gratia tenemur prosequi ampliori Hinc est quod onera eisdem incumbentia et quin de die in diem in immensum excrescentia diligentius intuentes et ob hoc ut tenemur eisdem prospicere cupientes ecclesiam de Wurdested nostre diocesis cum tota terra libera eiusdem ecclesie pratis et aliis pertinentiis eiusdem insuper cum tota terra ad capellam sancti Andree eiusdem ville pertinente pratis etiam et aliis eiusdem pertinentiis excepta una acra terre iuxta predictam capellam existente quam ad mansum vicarii qui pro tempore fuerit assignavimus eisdem perpetuis temporibus in proprios usus duximus concedendam mense videlicet prioris qui pro tempore fuerit assignandam salva vicaria per nos in eadem ut inferius patet taxata ad quam dicti prior et conventus nobis et successoribus nostris personam idoneam presentabunt qui in sua institutione iurabit se fideliter nostram in hac parte ordinationem observare et personaliter in eadem ecclesia residere Consistit autem vicaria in predicta acra terre ad mansum vicarii faciendum et in omnibus ad alteragium dicte ecclesie spectantibus videlicet lino canabo et omnibus aliis minutis decimis et proventibus universis exceptis decimis molendini vel etiam molendinorum propriorum ipsorum prioris et conventus si contigerit ipsos molendinum vel molendina plura habere in eadem villa exceptis etiam fructibus terrarum quocumque genere bladi vel seminis seminatarum salvis tamen vicario lino et canabo ut est prenotatum Insuper consistit vicaria ipsa in redditibus assisis ad dictam capellam sancti Andree spectantibus ac etiam oblationibus eiusdem capelle et proventibus universis tamen si ob devotionem fidelium futuris temporibus quinque marcas argenti excedant oblationes et proventus capelle predicte tunc quicquid ultra fuerit dictis priori et conventui a vicario qui pro tempore fuerit in virtute iuramenti prestiti fideliter persolvetur redditibus tamen predictis inter hec nullatenus computatis Ac vicarius dicte ecclesie quicumque fuerit sustinebit omnia onera dictam ecclesiam contingentia debita videlicet et consueta sustinebit etiam dictam capellam tam in reparationibus capelle debitis quam in ornamentis eiusdem ac per capellanum idoneum eidem perpetuis temporibus in divinis honeste et reverenter faciet deserviri qui si non fecerit ac monitus per priorem et conventum predictos infra competentem terminum defectus tam reparationis capelle quam ornamentorum et servitii non suppleverit nomine pene dictis priori et conventui in viginti solidis argenti tenebitur eiusdem domus elemosinario persolvendis ad quos ac etiam ad alios defectus capelle quoscumque absque cause cognitione per episcopum loci qui pro tempore fuerit efficaciter compellatur Et quia aliquando celerarie dicte domus medietatem prefate ecclesie cum suis pertinentiis assignaverimus quam nunc totaliter mense prioris eiusdem domus qui pro tempore fuerit deputavimus imperpetuum volentes dicte celerarie prospicere ut valemus ecclesiam de Hemelington nostre diocesis cum omnibus suis pertinentiis absque ullo retenemento et in proprios usus eidem celerarie duximus perpetuis temporibus assignandam Hec siquidem acta sunt de consensu et voluntate dictorum prioris et conventus qui hoc in pleno capitulo suo totaliter acceptaverunt Acta Norwic kalendis Aprilis anno Domini MCCL sexto