Charter Document - 03350095
Charter Number: | 03350095 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1249 - 1250 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem eternam in Domino Addicti militie regulari sicut Cristi bonus odor celesti conversatione redolentes dignis caritatis operibus dant operam incessanter ita digne sunt amplioribus beneficiis honorandi ut onus levius ferant ex honore et ad sue liberalitatis imitationem ceteros avidius animent et invitent Licet igitur singulorum religiosorum cura nobis sit commissa dilectorum tamen filiorum prioris et conventus Norwicensium curam tenemur gerere specialem et eos amplioribus prosequi beneficiis quos dilectionis amplectimur prerogativa Hinc est quod dictorum prioris et conventus paci securitati ac indemnitati providere cupientes concedimus et presenti carta nostra confirmamus eisdem in proprios usus beneficia ecclesiastica inferius annotata a predecessoribus nostris eisdem collata videlicet ecclesiam omnium sanctorum de Wiclewde et ecclesiam de Hemstede quas ecclesias cum pertinentiis dictis priori et conventui in proprios usus perpetuo concedimus possidendas salvis vicariis competentibus nostro conventui quidem non onerosis per nos et successores nostros taxandis salvis etiam in omnibus iure episcopali et consuetudinibus Data anno Domini MCCXLIX pontificatus nostri anno quinto