Charter Document - 03350092
Charter Number: | 03350092 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus has litteras visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus eternam in Domino salutem Cum inter dilectos filios priorem et conventum Norwic asserentes se patronos ecclesie de Askebi in Ludinglond et eam a predecessoribus nostris eis in proprios usus fuisse concessam ac Iohannem filium Galfridi de Askebi asserentem se eiusdem ecclesie verum esse patronum questio verteretur tandem post multas altercationes partes se commiserunt ordinationi nostre Nos igitur divina gratia inspirante inter eos duximus ordinare videlicet quod patronatus dicte ecclesie et liberum ius presentandi ad eandem quotiens eam vacare contigerit penes dictum Iohannem et heredes suos perpetuo remanebit Dicti autem prior et conventus a rectore prenominate ecclesie qui pro tempore fuerit duas marcas argenti in duabus sinodis Norwicensibus equis portionibus solvendas ad opus elemosinarie sue de bonis dicte ecclesie annuatim percipient Ad hanc igitur compositionem fideliter observandam partes coram nobis corporali sacramento se astrinxerunt In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum una cum sigillo capituli nostri duximus apponendum Sigillum etiam ipsius patroni est appensum Dat apud Hapesburg xiii kalendas Maii pontificatus nostri anno secundo