Charter Document - 03350086
Charter Number: | 03350086 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1244-1266 Volume 32 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est ordinatio Walteri Norwicensis episcopi inter nobilem mulierem Isabellam comitissam Arundel et moniales de Marham ordinis Cisterciensis ex parte una et priorem et canonicos de Westhacr rectores ecclesiarum sancte Trinitatis et sancti Andree de Marham et vicarium earundem ex altera videlicet quod predicte moniales in parochia memorata in loco quo habitant libere et quiete absque cuiusquam contradictione habeant perpetuis temporibus cantariam ac per suos capellanos divina sacramenta largiantur eisdem Habebunt quoque dicte moniales sibi suisque sororibus et conversis liberam ibidem sepulturam parochianis ipsarum ecclesiarum dumtaxat exceptis qui nec etiam ad aliquid aliud sacramentum ecclesiasticum admittantur ibidem Extranei siquidem eligere sibi poterint ibidem salvo iure matricis sue ecclesie sepulturam Hanc igitur ordinationem auctoritate pontificali sic factam partes acceptaverunt et ad maiorem securitatem nostram et prefate comitisse et prioris et conventus de Westacra unacum signo vicarii supradicti presentibus scriptis ad modum cirographi factis sunt appensa Dat apud Northelmham v idus Septembris pontificatus nostri anno septimo