Charter Document - 03350085

Charter Document - 03350085


Charter Number: 03350085
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1251
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis Walterus permissione divina episcopus Norwycensis salutem in Domino sempiternam Ad omnium notitiam volumus pervenire nos de consensu prioris et conventus de Westacra et Nicholai vicarii ecclesiarum sancte Trinitatis et sancti Andree de Marham concessimus pontificali auctoritate qua fungimur monialibus Cysterciensis ordinis in dicta parochia Domino servientibus et earum successoribus in perpetuum Domino servituris sororum et conversarum suarum liberam sepulturam et in earum ecclesia vel capella per sacerdotem vel sacerdotes proprios cantariam ut sibi faciant missa et alia divina officia celebrari ita tamen quod nullum de parochianis dicte ecclesie ibidem faciant sepeliri nec ad ecclesiasticum sacramentum admitti set si extraneus ibi elegerit sepulturam salva canonica iustitia parochialis ecclesie ad sepeliendum ibi libere admittatur Dat apud Norhelmham v idus Septembris pontificatus nostri anno septimo